![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/ef/Stavenn_Eudromia_elegans_00.jpg/640px-Stavenn_Eudromia_elegans_00.jpg&w=640&q=50)
Tinamidae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Tinamidae sunt familiae avium, sola ordinis Tinamiformium familia, cui sunt duae subfamiliae distinctae, quadraginta sex species comprehendens, quae in Mexico, America Media, et America Australi inveniuntur. Nomen ex tinamu, vocabulo Galibiano, in una ex linguis Caribanis, deducitur.[1] Tinamidae grex sororalis palaeognatharum sine volatu usitate putabantur, sed investigationes recentiores eas intra radiationem palaeognatharum commode ponunt, quod significat palaeognathas basales volare potuisse.[2] Tinamidae inter fossilia primum aevo Miocaeno apparent. Plerumque sedentariae in solo habitare solent, et, quamquam non sine volatu, volatum evitant et periculum aufugire malunt. Inveniuntur in variis habitationibus naturalibus, a terris graminosis semiaridis alpinisque ad tropicas silvas pluviales. Binae subfamiliae habitatione late distinguuntur, Nothurinis tinanimidis stepparum vel agrorum apertorum, Tinaminis tinamidis silvarum vulgo appellatis.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/ef/Stavenn_Eudromia_elegans_00.jpg/320px-Stavenn_Eudromia_elegans_00.jpg)
Superclassis : Tetrapoda
Classis : Aves
Infraclassis : Palaeognathae
Ordo : Tinamiformes
Familia : Tinamidae
- Nothocercus
- Crypturellus
- Tinamus
- Subfamilia Nothurinae
- Tinamotis
- Eudromia
- Rhynchotus
- Nothoprocta
- Nothura
- Taoniscus
- Tinamotidae Bonaparte, 1854
- Eudromiidae Bonaparte, 1854
- Rhynchotidae von Boetticher, 1934