![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/8b/Coat_of_arms_of_Timothy_Michael_Dolan.svg/langla-640px-Coat_of_arms_of_Timothy_Michael_Dolan.svg.png&w=640&q=50)
Timotheus Dolan
From Wikipedia, the free encyclopedia
Timotheus Dolan (in urbe Sancti Ludovici die 6 Februarii 1950 natus), Pontificii Collegii Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis alumnus (et ab anno 1994 usque ad 2001 eius rector), gradum magistri theologiae meruit apud Pontificiam Universitatem Studiorum a Sancto Thoma Aquinate et doctoris historiae apud Universitatem Catholicam Americae. Fuit episcopus auxiliaris urbis S. Ludovici (sed titularis Natchetensis) anno 2001 sed ab anno insequenti archiepiscopus Milvauchiensis. Inde ab anno 2009 est archiepiscopus Neo-Eboracensis. Die 18 Februarii 2012 papa Benedictus XVI eum cardinalem presbyterum fecit titulo Sanctae Mariae de Guadalupe in Monte Malo et ergo conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit.
![]() Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
![]() | |
Novi Eboraci archiepiscopus | |
titulus S. Mariae de Guadalupe in Monte Malo | |
Natus | 6 Februarii 1950 |
presbyter ordinatus | 19 Iunii 1976 |
episcopus nominatus | 19 Iunii 2001 |
episcopus consacratus | 15 Augusti 2001 |
Cardinalis promulgatus | 18 Februarii 2012 |
a papa | Benedicto XVI |