Thomas Hooker
From Wikipedia, the free encyclopedia
Thomas Hooker (5 Iulii 1586—7 Iulii 1647) fuit praestans dux colonicus Puritanus, qui a princibus Puritanis in Massachusetta dissentiens Coloniam Connecticutam condidit. Vivus aestimabatur orator egregius et universalis suffragii Christiani suasor.
Thomas Hooker, hodie pater Connecticutae appellatus, personam maximi momenti in prima Novae Angliae colonicae evolutione egit, unus ex notissimorum suae aetatis praedicatorum, scriptor eruditus de rebus Christianis, primus minister Cantabrigiae Massachusettae, unus ex primis colonis et conditoribus urbis Hartfordiae civitatisque Connecticutae, atque a multis instigator Ordinum Fundamentalium Connecticutae citatus, primae democratica orbis terrarum constitutionis scriptae, quae administrationem repraesentativam constituit. Post homiliam lectam, in qua Hooker declaravit "Fundamenta auctoritatis in libero hominum consensu iaciuntur,"[1] Ordines Fundamentales a Colonia Connecticuta die 14 Ianuarii 1639[2] rite sancti sunt. Cum nonnulli hodierni rerum gestarum scriptores in controversiam adducant adfirmationem hanc esse primam constitutionem in democratica culturae Occidentalis historia, nec Pactio Mayflowerana nec foedera cum communibus Narragansettensibus ullas administrationis formas constituerunt.[3]
Familia Hookerana, probabiliter ex Comitatu Leicestriensi in regione Mediis Terris Orientalibus orta, saltem usque ad tempus regni Henrici VIII retro praestabat. Scitur fuisse magna familia Hookerana in Devonia (in media paeninsula meridio-occidentali), per Angliam meridianam celebrata. Ramus Devoniensis Reverendum Ricardum Hooker, magnum theologum et clericum Anglicanum, genuit, qui, cum Gualterio Raleigh Equite, fuit unus ex filiis Exoniae maximi momenti, capitis comitatús Devoniae. Eduardus Hooker genealogus Reverendum Thomam cum Reverendo Ricardo ramoque Devoniensi conexit; alii autem genealogi stirpem Reverendi Thomas ad Comitatum Leicestriensem secuti sunt, ubi revera nati fuisse dicitur. Carent indicia certa quae Thomam ad Leicestriam conectere possunt quia documenta paroeciae Marefield ex annis ante 1610 perierunt. Ullus nexus ad Reverendum Ricardum similiter caret quia privata Reverendi Hooker documenta deposita sunt domusque adeo deleta est post mortem. Nulla indicia de regione ex qua Thomas Hooker ortus est supersunt.[4]