![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/58/Northern_Aegean_relief_location_map.jpg/640px-Northern_Aegean_relief_location_map.jpg&w=640&q=50)
Therme (locus archaeologicus)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Therme (litteris Graecis Θερμή)[1] est locus archaeologicus insulae Lesbi, 2 chiliometris ab oppido hodierno Lutropoli Thermae et 10 chm. a Mytilena distans, ubi urbs aetatis aëneae florebat. Vestigia ab archaeologo Anglico Winifred Lamb annis 1929-1931 effossa methodo stratigraphica investigata sunt. Septem aetates aedificandi probatae sunt, prima circa 3000 a.C.n. incipiente. Agricultura ac mercatura marina adiuta Therme locus medius Aegaei maris septentrionalis facta est. Aetate Therme IV urbi munitionibus protectae erant circiter 1200 incolarum. Circa annum 1200 a.C.n. autem Therme V. relicta est, forsitan urbibus potentioribus sicut Troia imminentibus.