Theophano (uxor Romani II)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Theophano[1] (Graece Θεοφανώ; nata circa annum 941; mortua anno ignoto) fuit uxor Imperatoris Romani Orientalis Romani II. Post mortem eius anno 963 (etiamque suspicio fuit eum veneno a Theophano necatum esse) imperatrix Nicephoro II Phocae nupsit. Die 11 Decembris 969 a novo amante suo Ioanne I Tzimisces Nicephorum necandum curavit. Post insidiam patriarcha Constantinopolitanus iussit Theophano exsuli in monasterio vivendum esse; post mortem Ioannis I Tzimiscis anno 976 ei Constantinopolim redire licuit.
Vide etiam paginam discretivam: Theophano.
Theophano fuit mater imperatorum Basilii Bulgaroctoni et Constantini VIII necnon principissae Annae Porphyrogenitae.