Technologia nuclearis est technologia quae reactiones nucleares nucleorum atomicorum quorundam elementorum tractat. Inter technologias nucleares notabiles sunt reactoria nuclearia, medicina nuclearis, et arma nuclearia. Haec technologia multis operibus adhibetur, inter quae detectoriis fumi et gun sights.?

Thumb
Detectorium fumi domesticum plurimis hominibus est notissimem technologiae nuclearis exemplum.

Historia

Thumb
Antonius Henricus Becquerel, physicus Francicus.
Thumb
Radura, logotypus qui confirmat cibum radiationi ionizanti subiectum fuisse.
Thumb
Apparatus experimentalis quocum Otto Hahn et Fridericus Strassmann fissionem nuclearem anno 1938 invenerunt.
Thumb
Eduardus Teller, rector Laboratorii Nationalis Laurentii Livermore, anno 1958.

Paene omnes res naturales in tellure notae solum gravitatem et electromagnetismum, non reactiones nucleares, implicant, quod nuclei atomici plerumque separantur quia, onera electrica positiva continentes, inter se repellunt. Anno autem 1896, Henricus Becquerel, phosphorescentiam in salibus uranii investigabat cum novam rem inveniret, quae radioactivitas appellari mox coepit.[1] Quam rem ipse, Petrus Curie, et Maria Curie in laboratoriis Lutetiae sitis investigare coeperunt. Radium, elementum chemicum, agnoverunt, quod radioactivissimum est. Invenerunt materies radioactivas radios penitus penetrantīs trium generum distinctorum emittere, quos radios alpha, beta, gamma nominaverunt, ex primis tribus abecedarii Graeci litteris. Nonnulla ex quibus radiationis generibus per materiam usitatam transire possunt, et omnia magnis summis noxia sunt. Omnes indagatores primi varia radiationis ambusta acceperunt, ambusto solari simillima, quae autem minime animadverterunt.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.