Taifum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Taifum[1][2] (Arabice الطائف al-Ṭāʿif) est oppidum in provincia Meccae Regni Arabici Saudiani situm. Numerus incolarum anno 2004 fuit 521 273. Montibus al-Sarawat caelique temperantia adducti, principes illius terrae Taifi aestivare consueverunt. Ideo multa magni momenti pacta ibi composita sunt, quorum notissimum est Pax Taifensis, quae anno 1990 Bellum civile Libanicum exstinxit.