![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5d/Carved_Zero_in_Gwlaiar_Shiva_Temple.jpg/640px-Carved_Zero_in_Gwlaiar_Shiva_Temple.jpg&w=640&q=50)
Systema numericum decimale
From Wikipedia, the free encyclopedia
Systema numericum decimale est systema numericum in radicem (vel basin) decem fundatum. Decem est radix a recentibus cultibus humanis usitatissima.[1][2][3] Notatio huius systematis notatio decimalis nominatur. Illud nomen saepe significat notationem positionalem in radice decem fundatam ut systema numericum Hindicum-Arabicum, sed notationes nonpositionales quoque significare potest ut notationes Romanam aut Sericam, quae in eadem radice decem fundatae sunt.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5d/Carved_Zero_in_Gwlaiar_Shiva_Temple.jpg/640px-Carved_Zero_in_Gwlaiar_Shiva_Temple.jpg)