Sybaris
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sybaris (Graece Σύβαρις; Italiane Sibari) fuit urbs in Magna Graecia ad oram occidentalem Sinus Tarantini, inter fluvios Crathim et Sybarem. Ab Achaeis et Troezenis condita[1] urbs dives fuit antequam post bellum contra Crotoniates anno 510 a.C.n. exscinderetur. In eius locum Graeci ex oriente venientes (inter quos Athenienses et historiarum scriptor Herodotus fuerunt) Thurios coloniam deduxerunt.
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 39°43′0″N 16°29′37″E
Situs interretialis
Locus: 39°43′0″N 16°29′37″E
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Cassanum (Calabria Nova)
Sybaris hodie est fractio Italiae, in Cassano municipio in Consentina provincia regionis Bruttii.
Olim haec urbs fuit nomine Copia.