![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/d9/Substance_P.png/640px-Substance_P.png&w=640&q=50)
Substantia P
compositum chemicum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Substantia P (etiam abbreviatura SP) est peptidum undecim aminoacidorum, ita hendecapeptidum. Attribuitur substantia P familiae tachykininorum, quo substantia P inter cetera tachykinina abundissimum in corpore apparet. Ut cetera tachykinina substantia P quoque effectus suos receptoriis tachykinini exercet, imprimis receptorio tachykini 1 (NK1).
![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/d9/Substance_P.png/320px-Substance_P.png)
Invenitur substantia P neurotransmissor in partibus systematum nervosorum et centralis et peripherici, quibus liberatur SP de nervorum sensoriorum terminalibus. Munus eius est neurotransmissor in apparatu digestorio[1] et nervo vago. SP effectus sunt salivationis incrementum, musculorum levium contractio.
Putatur, ut alia munera sint secundum inflammationem et vulnerum curationem[2].
Partes effectuum substantiae P ope obsidionis receptorii NK1 inhiberi potest (antagonista receptorii NK1, per exemplum antiemeticum Aprepitantum).