Sparassidae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sparassidae (olim Heteropodidae) sunt familia aranearum zoosectionis Entelegynarum, vulgo venatores appellatae propter eorum celeritatem et rationem venandi, et aliquando magnae araneae cancri? propter eorum magnitudinem et aspectum. Maiores species aliquando araneae ligneae quia eis placent loci lignei (silvae, cuniculi, congeries materiae, aedificia lignea). In Africa Austrina, singuli generis Palystis araneae pluviae et araneae quae lacertas edunt appellantur.[1] Saepe confunduntur cum Harpactirinis infraordinis Mygalomorpharum, quae autem eis non arte conectuntur.
Ordo : Araneae
Zoosectio : Entelegynae
Superfamilia : Sparassoidea
Familia : Sparassidae
Bertkau, 1872
Plus quam mille species Sparassidarum in plurimis orbis terrarum regionibus callidis temperatisque ad tropicas habitant, multo Australasiae, Africae, Asiae, Pelvis Mediterraneae, et Americarum comprehenso.[2]