From Wikipedia, the free encyclopedia
Solresol est lingua artificiosa a Francisco Sudre ex 1827 excogitata. De quo suum magnum opus, Langue musicale universelle ('Universa lingua musica'), anno 1866 post mortem editus est,[1] quam autem nonnullos annos divulgaverat. Solresol populo breviter gratum est, praecipue cum Boleslas Gajewski librum Grammaire du Solresol (1902) ederet. Post nonnullos annos, Solresol paene evanescuit contra linguas fortunatiores, sicut Volapük et lingua Esperantica. Iam manent pauci fautores per orbem terrarum dispersi, qui melius inter se per interrete communicare possunt.
Verba Solresol in syllabis vel notis musicis ab una ad quinque consistunt. Quaeque syllaba solum unum ex septem phonematibus primis esse possunt, quod vicissim acui vel produci possunt. Est aliud phonema, silentium, quod ad verba separanda adhibetur quia verba concurrere non possunt.
Phonemata varie repraesentari possunt: septem notae musicae in octavo, syllabae dictae (in solfège, modo notarum musicarum nominandarum), cum septem coloribus arcus, symbolis, gestibus. Communicatio ergo per Solresol effecta oratione, cantu, vexillis, coloribus, adeo picturis fieri potest.
In morphologia Solresol, verba longiora dividuntur in categorias significationis, in prima syllaba vel nota conditas. Verbis quae in 'sol' incipiant sunt significationes ad artes et scientias cognatae, aut, si in solsol incipiant, aegritudo et medicina (e.g., solresol 'lingua', sed solsolredo 'hemicrania'). Sicut aliae linguae constructae quibus est vocabularium a priori, Solresol permultas difficultates ad mundum pridenter definiendum habet. Ultima syllaba libidinosa esse possunt ad distinctiones capiendas sicut malus contra pyrum, verba quae se ad categorias simplices non accommodant.
Verba feminea per ultimam syllabam acutam, et plurales per productionem formantur. Unica Solresol proprietas est significationes negare per syllabas invertendas; exempli gratia, fala significat 'bonum' vel 'sapidus', et lafa significat 'malus'.
Tabula infra data omnia verba unius et binarum syllabarum exhibet.
Prima (infra) et secunda (dextra) syllabae | Nulla syllaba secunda | -do | -re | -mi | -fa | -sol | -la | -si |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Do- | non, ne, nec | (preteritum) | ego, me | tu | ille | se | aliquis | alius |
Re- | et | meus | (pluperfectum) | tuus | eius, sui | noster | vester | eorum |
Mi- | aut, sive, vel | pro, ut, quod | quis, quid; quod (coniunctio.) | (futurum) | cuius | bene | hic/ibi est, ecce | bona nox |
Fa- | ad | quis? quid? | cum, una | hic, ille | (conditionalis) | cur, quam ob rem | bonus, sapidus, dilectus | multus, valde, admodum, maxime |
Sol- | si | sed | in, intra | falsus; male | quia, propter | (imperativum) | perpetuo, semper, sine fine | gratia(s) |
La- | ille *(articulus) | nihil, nullus, nemo | per, a | hic, ibi | malus | numquam, nusquam | (participium praesens) | de, ex |
Si- | ita, sic, libenter | idem, eadem | ullus, omnis | bona matutina | parvus, vix | dominus* | iuvenis, caelebs* | (participium passivum) |
* Verba feminea per ultimam syllabam acuendam formantur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.