Societas portorii Germanica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Societas Portorii Borussico-Germanica[1] (Germanice: Deutsche Zollverein) fuit societas nonnullarum civitatum Germaniae ad negotios, quae ad mercaturam et ad portoria[2] pertinebant, gerendos, exempli gratia mensurae ac nummi uni facti sunt. Foedus die 22 Martii 1833 factum est, die 1 Ianuarii 1834 tamen ratum esse coepit
Anno 1871, unio de facto cum novo Imperio Germanico contributa est, quamquam urbes Hamburgum et Brema ut liberi portus extra limina portoriorum imperii usque ad annum 1888 manserunt ac Ducatus Magnus Luxemburgum autem usque ad annum 1919 ad societatem portorii cum Imperio Germanico pertinuit.
Rerum gestarum scriptores putant Germanicam portorii societatem fuisse primam stationem consociationis Germaniae.