Sindon Taurinensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sindon Taurinensis est linteum Taurini in ecclesia cathedrali servatum, quo corpus Iesu post crucifixionem involutum esse traditur. De vera antiquitate sindonis atque de origine figurae hominis, quae in ea impressa videtur, ab eruditis disputatur.