Sinapi[1] (a Graeco σίναπι) seu Latinitate media mustarda[2] est condimentum sapore acerrimum ex seminibus variorum holerum (Sinapis albae, Brassicae junceae, Brassicae nigrae) factum.
Gaius Plinius Secundus sic sinapi descripsit:
Rursus alio comitatu aequinoctio autumni seruntur coriandrum, anetum, atriplex, malva, lapathum, caerefolium, quod paederota Graeci vocant, et acerrimum sapore igneique effectus ac saluberrimum corpori sinapi, nulla cultura, melius tamen planta tralata. Quin e diverso vix est sato semel eo liberare locum, quoniam semen cadens protinus viret. Usus eius etiam pro pulmentario in patellis decocto, citra intellectum acrimoniae. Cocuntur et folia, sicut reliquorum olerum. Sunt autem trium generum: unum gracile, alterum simile rapi foliis, tertium erucae. Semen optimum Aegyptium. Athenienses napy appellaverunt, alii thlaspi, alii saurion.[3]
Apicius sive De re coquinaria[4] sinapi aceto et sale et melle commixtam commendat ad carnem diutius conservandam.
Notae
Bibliographia
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.