![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/54/Amazon_biome_outline_map.svg/langla-640px-Amazon_biome_outline_map.svg.png&w=640&q=50)
Silvae pluviales Amazoniae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Silvae pluviales Amazoniae, sive iungala Amazonica[1] et Amazonia tantum,[2] sunt maxima Terrae regio silva pluviali operta. Quae regio 7 000 000 chiliometrorum quadratorum comprehendit, quorum circa 5 500 000 km2 in ripis Amazonum fluvii omniumque eius affluentium silva pluvialis tropica semperviridis occupat. Amazonia novem civitatum partes attingit: Brasiliae, Peruviae, Columbiae, Venetiolae, Aequatoriae, Boliviae, Guianae, Surinamiae, Guianae Francicae.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/54/Amazon_biome_outline_map.svg/320px-Amazon_biome_outline_map.svg.png)
Diversitas biologica silvarum Amazoniae maxima est: omnium specierum descriptarum animalium et plantarum, decima pars hic invenitur. Panthera onca, Caimanes, Eunectes murinus, Botropes, Loxosceles, Batoidea, Serrasalmi, Dendrobatidae species silvarum Amazoniae notiores sunt.