From Wikipedia, the free encyclopedia
Scriptura Aegyptia Demotica, est systema scribendi antiquum et Aegyptium, quod in usu erat a saeculo fere septimo medio a.C.n. usque ad quintum medium p.C.n., praesertim ad linguam vulgarem—id est contemporaneum—litteris tradendam. In principio usus praecipuus erat epistolis documentis et rebus remissis—rebus gravioribus litteris hieroglyphicis potius traditis—sed in tempus adhibita est ad fere omnes usus.
Nomen huius scribendi genus, lingua ipsa Aegyptia, est sẖ n šˁ.t, quod "scriptura epistolae" vel "documenti" significat. Apud veteres classicos varia nomina invenimus: litteras Demoticas,[1] litteras Enchorias,[2] seu litteras epistolographicas[3]—quae ultima designatio verbatim fere reddit nomen Aegyptium verum supradictum.
"Demoticam" cum Aegyptologi dicant, eo nomine sibi volunt vel Scripturam Demoticam, vel Linguam Aegyptiam Demoticam. Hi sensus utrique cum altero saepe confunduntur, neque ab ipsis doctis semper distinguuntur.
Scriptura Demotica a litteris hieraticis saeculo septimo medio a.C.n., Aegypto Inferiore fiebat. Eo tempore Aegyptus superior utebatur potius Hieratica Abnormi, sed Aegypto denuo sub Psammeticho I coniuncta Demotica scriptura eam evincebat, et denique sub Amase ad usum administratorium et legalem adoptata est.
Ab eo tempore usque ad mortem scripturae Demoticae sunt plus mille annis. Sed harum litterarum vita facillime in partes tres dividitur:
Demotica pristina fere ad documenta et similia adhibita est. Demotica Media usus latiores adepta est, praesertim ad opera litteraria scribenda. Ab altera parte, opus erat eo tempore documenta Demotica indice Graeco adnotare. Denique in aetate Demoticae Serotinae, Romani pro publicis documentis linguam Graecam (Latinamve) tantum accipiebant, et usus scripturae Demoticae magis magisque diminutus est. Sed multi textus litterarii nihilominus in manuscriptis Romanis tantum inveniuntur, necnon opera medica magicave.
Ultima inscriptio nobis nota in templo Philensi invenitur, cum die expresse notato 2 Decembris 452 p.C.n.:
Ns-mt-ˁɜ sy n Pɜ-ˁẖme pɜ ḥm-ntr
tp n Ỉs.t rn n mw.ṱ=f
ḥsb.t 169
Tɜ-šr.t-n-Ỉs.t-mɜˁ.t, tɜ šr.t n wˁb ˁɜ n Ỉs.t
Ns-mt-ḫm pɜ ḥm-ntr 2-nw n Ỉs.t
sɜ Ḥr-ntr-ỉṱ=fe
pɜ hrw sw 6 (ỉbt)-4 ɜḫ.t– Smeto & Smetchem, Inscriptio Demotica Dodecaschoenensis #365[4]
Cum hieroglyphicis litteris liceat vel a summo deorsum, vel a dextro sinistrorsum, vel a sinistro dextrorsum scribi, Demoticae litterae semper a dextro sinistrorsum scribuntur,
Quod ad ipsa signa attinet, scriptura Demotica tam longe ab Hieroglyphica distat ut difficile (et malum consilium) sit textus ex illa systemate in hoc transcribere—in qua re omnino a scriptura Hieratica distat. Similitudines autem sunt multae: tamquam scriptura Hieroglyphica, Demotica litteras phoneticas cum signis logographicis idiographicisque coniungit. Notae sunt unius phonematis, duorum plurumve, totius verbi, et denique sensum generalem determinantes. Sed quia adeo ad usum manualem adaptata est, signa difficilima sunt decretu. Characteres sunt plurimi, neque eorum numerus constat. Praeterea, characteres saepissime multifarie legi possunt. E.g. nota quaedam a nonnullis doctis "ta-na" dicta hasce, inter alia, interpretationes habere potest:
ɜ (phonema) | tɜ "illa" | nɜ "illi" | sw "eum, eam," s (phonema) |
Ỉmn "Ammon" | ỉw "vitulus" | ty "dare" | (canalis) | ½ |
Item, sicuti litterae Hieroglyphicae, notae Demoticae pleraeque consonantes indicant. Sed saepius hieroglyphicis consonantes ad exprimendas vocales adhibentur. Praeterea, scriptura Demotica novum signum adit ad repraesentandum phonema /e/.
Inter consonantes nonnullae novae, nempe l, h̭, ṱ, adduntur, una, nempe d, omnino tollitur. Multa phonemata, cum notis distingui possint, saepe et magis in annos sine cura confunduntur.
De novis litteris haec dici possunt:
Systemata sunt multa quibus usi aegyptologi scripturam Demoticam transcribunt, generatim secundum nationem optata. Quae hodie in usu latissimo sunt, saepissime ita excogitata sunt ut similitudines cum lingua classica Hieroglyphice scripta exhibeant. Eo facilius qui litteris Hieroglyphicis docti sunt, sed Demoticas ignorant, ita textum transcriptum intellegere possint. Sed ab altera parte systemata talia similitudines exaggerare posunt, nam verba logographice scripta formam hieroglyphicam per consuetudinem conservant—cum saepissime sciamus appellationem iam valde diversam fuisse. E.c. scimus ḏ in verbis qualia sunt ḏr.t "manus" et sḏm "audire" in t mutatam esse, saltem quod ad appellationem spectat (/'toːɾǝ/, /'soːtm/). Sed Demotistae Americani plerique scribunt nihilominus ḏ.
Scriptura Demotica paene numquam nisi ad Linguam Aegyptiam Demoticam scribendam adhibetur, sed exceptiones exstant:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.