From Wikipedia, the free encyclopedia
Sanctus Gerontius[1] (Francice Saint-Girons, Gasconice Sent Gironç) est commune Francicum 6'500 incolarum (anno 2010) praefecturae Arigiae in regione australi Meridiano et Pyrenaeo.
Sanctus Gerontius, Lugduni Consoranorum dissimilis, non est oppidum antiquum; erat autem lucus in suis terris hodiernis, ubi reliquiae Romanae per stationem ferriviarum saeculo vicensimo ineunte constructam inventae sunt. Le Luc, hodierna oppidi regio, ex hoc luco appellari habetur.
Oppidum ex Gerontio appellatur, sancto qui in Landis Novempopulaniam saeculo quinto evangelizavit.? Nonnullae ex suis reliquiis saeculo nono sepultae esse habentur in Templo Sancti Gerontii, circa quod oppidum deinde crevit.
Incolae Sancti Gerontii Francice appellantur Saint-Gironnais.
Statio 8 Circuitus Franciae 2009 Sancti Gerontii finita est. Statio 7 Circuitus Franciae 2013 Sancti Gerontii finiet.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.