From Wikipedia, the free encyclopedia
Sagitta est telum acutum arcu missum. Sagittae ab Aevo Praehistorico exstant et plerisque culturis sunt.
Sagitta Graece ὀϊστός, ἰός, vel τόξευμα dicebatur. Sagittae antiquae, sicut hodiernae, pinnas et cuspides metallicas habebant;[1] cuspis ἄρδις appellabatur.[2] Cuspides siliceae in Italia inventae sunt, et Aethiopes in exercitu Xerxis sagittis lapide acuto praefixis[3] sed sagittae Graecae plerumque aere praefigebantur, iam tempore ab Homero descripto, qui sagittam χαλκήρε᾽ (aere fixam) appellat.[4] Homerica autem cuspis tres linguas atque hamos (ὄγκους) habebat. Romani has sagittas hamatas et aduncas appellabant, et cuspides non venenabant, ut faciebant Getae, Scythae, ac Mauri. Sagittis in bello ignis ferebatur; sic Xerxes acropolin Athenarum accendit[5] et Caesar naves Antonii.[6] Qui sagittas mitterent sagittarii et olim arquites dicebantur.[7]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.