Sacramenta Argentoratensia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sacramenta Argentoratensia[1] 14 Februarii 842 dicta sunt. Sacramentis Argentorate foedus factum est inter Carolum Calvum, regem Francorum hesperorum, atque eius milites, et Ludovicum, regem Francorum orientalium, atque eius milites. Sacramentorum verba lingua Francogallica antiqua et lingua Germanica alta antiqua prolata sunt, quia milites regum se invicem non intellexerunt.
Sacramenta sunt primum documentum linguae Francogallicae antiquae. Maximi momenti sunt historiae linguarum peritis. Libro III cap. 5 historiarum Nithardi linguis ambabus recitantur.
Nescimus utrum ab origine sacramentorum versio Latina iam exstiterit.