Saadi
From Wikipedia, the free encyclopedia
Abū-Muhammad Muslih al-Dīn bin Abdallāh Shīrāzī[1] (Persice ابومحمد مصلحالدین بن عبدالله شیرازی), nomine litterario Saadi (et Saadi Sirasiensis[2], Persice سعدی شیرازی Saadi Shirazi) notissimus, fuit poeta et auctor Persicus[3][4] aevi medii. Natus Sirasio in urbe Persica circa annum 1208; ibidem mortuus est anno 1291 aut 1292.
Virtute eius scripturarum et profunditate eius cogitatorum socialium moraliumque innotuit. Late habetur unus e maximis classicae traditionis litterariae poetis; ergo eius epitheton inter eruditos linguae Persicae: "Dominus orationis" (Persice استاد سخن), breviter "Dominus."