From Wikipedia, the free encyclopedia
Dominus Robertus Baden-Powell (Anglice: Robert Stephenson Smyth Baden-Powell, 1st Baron Baden-Powell) fuit miles ac paedagogus anglicus, conditor anno 1907 puerorum exploratorum motus. Saepe ut B.P. notus est.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Baden-Powell, cui tredecim fratres et sorores erant, filius clerici cuiusdam Anglicani erat Ludos Charterhouse in Godalming Surriae frequentaturus. Studiis Oxoniensibus destinatus stipendia merere maluit. Anno 1876 summa cum laude in exercitu Britannico receptus et statim in Indiam ad Lakhnau missus est. Annis consecuis et in India et in Afgania militavit. Anno autem 1884 in Terram Natalem Africae Australis venit et anno 1885 in Angliam. Anno autem 1888 expeditione quadam ad regionem Zululand particeps erat, quo facto feliciter cursum honorem propulsit. Annis inter 1889 et 1983 ei in Paeninsula Balcanica, Imperio Ottomanico et Africa Septentrionali res militares variae disponendae erant. Post moram brevem in Hibernia actam anno 1895 miles expeditionalis contra populum Ashanti erat et eius ductorem Prempeh persequebatur; denique eum cepit. Experimenta tunc facta in libro anno 1899, cui titulus Aids for Scouting, relegi possunt. Anno 1896 seditiosos in regione Matabele saevientes debellavit antequam iterum Indiam viseret.
In bello contra Batavos colonos altero per septem menses urbem Mafeking contra aggressores defendit. Tunc pueros ad servitia minus periculosa instituit et vidit iuvenes libenter responsabilitatem sibi sumere. Anno 1901 pro meritis suis honoratus et generalis proclamatus est. Anno 1903 equitum omnium Britannicorum inspector generalis declaratus est; quo in munere scholam specialem in Anglia paravit ubi equites efficaciter instituerentur.
Anno 1907 in Anglia meridiana in Brunci insula prima vice pueros ad vitam communem discendam congregavit. Anno 1908 libellum Scouting for Boys (in principio agebatur de serie periodici "Scout") edidit, quem sectatores varia in idiomata interpretati sunt. In eo praxis theoriam omnem superavit itaque mox opusculum quasi praeconiarium pretiosissimum pro motu puerorum exploratorum nascenti factum est. Postea addita sunt adhuc opera What Scouts Can Do (1921) et Scouting and Youth Movement (1929). Denique anno 1910 exercitui dimissionem suam certiorem fecit ut omnino exploratorum iuvenium ideis vacare quiret. Anno 1910 soror eius Agnes puellis quoque similes res bellas gerendas offerebat consociationem Girl Guides condens. Ibi uxor Olave quoque ductrix facta est. Baden-Powell ipse lustrationes in orbe terrarum fecit ut ubique greges exploratorum fudnarentur. Pro labore indefesso praemia multa nactue est. Anno 1919 in viridario Gilwell apud Londinium centrum quoddam erigendum iussit, ubi praefectos erudiendos congregaturus esset. Anno 1920 in conventu primo internationali Londinii celebrato sollemniter dux primus et unicus (Chief Scout of the World) nominatus est. Anno 1929 in congressu Birkenhead in comitatu Merseyside convenerunt pueri nationum LIV. Rex Georgius V eum baronem fecit. Anno 1937 Baden-Powell adhuc ante pueros exploratores in Batavia aderat; tunc se contulit in Keniam.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Baden-Powell spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.