Rheumatologia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Rheumatologia (e verbis Graecis ῥεῦμα 'fluxus' + λόγος 'disciplina') est subdisciplina medicinae conservativae, quae inflammationes ineptas systemate immunitatis effectas excitato comprehendunt, intellegere, curare intendit?.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Medici rheumatologiae periti rheumatologi[1]appellantur. Rheumatologi igitur in affectibus textuum conexivorum morbosis occupantur. Pro eo aegroti rheumatologos non solum et propter articulationum et dermis et vasorum affectus consulere solent, sed etiam cordis vel renum vel cerebri vel aliorum viscerum.
Aliqui morbi rheumatici saepe rheumatismus appellantur, qui profecto morbus non singularis est, sed potius 400 fere morbos affectusque continet.