Regio XIV (Constantinopolis)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Regio quarta decima (e quattuordecim urbis Constantinopolis regionibus Theodosianis) suburbium Blachernas comprehendit. Sic in Notitia urbis Constantinopolitanae describitur:
- Regio sane licet in urbis quartadecima numeretur parte, tamen quia spatio interiecto diviso est, muro proprio vallata alterius [241] quodammodo speciem civitatis ostendit. Est vero progressis a porta modicum situ planum, dextro autem latere in clivum surgente usque ad medium fere plateae spatium nimis pronum; unde mare usque mediocris haec, quae civitatis continet partem, explicatur aequalitas. Continet in se:
- Ecclesiam. Palatium. Nympheum. Thermas. Theatrum. Lusorium. Pontem sublicium sive ligneum. Vicos undecim. Domos centum sexaginta septem. Porticus maiores duas. Balneas privatas quinque. Pistrinum publicum unum. Pistrinum privatum unum. Gradus quinque. [Vernaculum unum. Collegiatos XXXVII.][1]