From Wikipedia, the free encyclopedia
Regio arctica[1][2] est regio polaris in maxime septentrionalibus Telluris partibus sita, quae in Oceano Arctico et partibus Canadae, Russiae, Groenlandiae, Civitatum Foederatarum, Norvegiae, Sueciae, Finniae, et Islandiae consistit. Regio ex vasto oceano constat, glacie tecto, et a pruina perenne arboribus carente cincto. Ea describi potest pars orbis terrarum ad septentriones Circuli Arctici (66°33'S), propinquus solis mediae noctis et noctis polaris terminus. Invicem definiri potest regio ubi media mensis calidissimi (Iulii) temperatura est sub 10 °C; maxime septentrionalissima arborum linea isothermum apud confinia huius regionis ferme sequitur.[3][4]
Quod ad societatem et civilitatem spectat, regio Arctica terras septentrionales octo civitatum Arcticarum comprehendit, quamquam secundum definitiones scientiae naturalis multum harum terrarum subarcticum existimatur. Regio Arctica est locus unicus inter oecosystemata Telluris. Culturae regionis et indigenae ipsi se ad eius frigidos extremosque circumiectus accommodaverunt. Annis recentioribus, ambitus glaciei marinae deminutus est. Inter vitam Arcticam sunt organismi intra glaciem habitantes,[5] zooplancton et phytoplancton, pisces et mammalia marina, aves, animalia terrestria, plantae, et societates humanae.
Vocabulum Arctica ex vocabulo Graeco ἀρκτικός 'prope Ursam, septentrionalis' deducitur,[6] quod vicissim ex vocabulo ἄρκτος, 'ursam' significante, deducitur.[7] Spectat hoc nomen aut ad Ursam Maiorem, constellationem in septentrionali sphaerii caelestis parte visam, aut ad Ursam Minorem, constellationem Polarem continentem, etiam stellam septentrionalem appellatam.[8]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.