![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/fc/Spectre.svg/langla-640px-Spectre.svg.png&w=640&q=50)
Radiatio electromagnetica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Radiatio electromagnetica dicitur et photona et undae electromagneticae quae per spatium propagant utrum in materia aut in vacuo spatio.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/fc/Spectre.svg/640px-Spectre.svg.png)
Radiatio electromagnetica in genera varia, secundum undae frequentiam, classificatur; haec genera, ex ordine frequentia undae augente, longitudine autem decrescente, sunt:
- undae radioelectricae vel radiophonicae—frequentia 3 KHz usque ad 300 GHz, longitudo plus quam 1 metrum
- undae micrometricae—frequentia 109 Hz usque ad 1012Hz, longitudo 1mm usque ad 1m
- radiatio terahertziana—frequentia fere 1 terahertz, vel 1012 Hz, longitudo 0.1mm ad 1 mm
- radiatio infrarubra—frequentia 1010 Hz usque ad 4 x 1012 Hz, longitudo 750 nanometra ad 1 mm; radiatio terahertziana et radiatio micrometrica sunt species radiationis infrarubrae
- lux visibilis—frequentia 400-800 terahertz, longitudo 390-700 nanometra
- radiatio ultraviolacea—frequentia fere 1016 Hz, longitudo 10-400 nanometra
- radiatio Roentgensis—frequentia 3 x 1016 Hz ad 3 x 1019 Hz, longitudo 0.01-1 nanometrum
- radiatio gamma—frequentia plus quam 1029 Hz, longitudo minus quam 10 picometra
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/4/4c/Electromagneticwave3D.gif/220px-Electromagneticwave3D.gif)
Undae electromagneticae moventur per materies vel etiam per vacuum. Campus electronicus et campus magneticus vibrent, et perpendiculares sunt directioni ubi it energia undarum.