![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/cf/Pentathlon_athlets_Staatliche_Antikensammlungen_2637.jpg/640px-Pentathlon_athlets_Staatliche_Antikensammlungen_2637.jpg&w=640&q=50)
Quinquertium
From Wikipedia, the free encyclopedia
Quinquertium[1] vel pentathlum[2] (Graece πένταθλον, ex πέντε 'quinque' + ἆθλος 'certamen') est certamen athleticum quod ex quinque artibus athleticis constat. Apud Graecos antiquos quinquertium, Olympiorum antiquorum pars, ex quinque artibus[3] vel exercitationibus uno die habitis constitit: saltu, iaculatione, disci iactu, cursu et denique luctatione. Quinquertiones vel pentathli, viri qui quinquertio certare solebant, inter athletas sollertissimas numerabantur. Quinquertiones saepe militiam discentes arte sua docti sunt, namque omnes ex his quinque artibus bello utiles putabantur.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/cf/Pentathlon_athlets_Staatliche_Antikensammlungen_2637.jpg/640px-Pentathlon_athlets_Staatliche_Antikensammlungen_2637.jpg)