From Wikipedia, the free encyclopedia
Publius Sulpicius Quirinius (in fontibus Graecis Κυρήνιος; natus ignoto anno, mortuus anno 21) senator Romanus tempore Augusti imperatoris fuit. Familia sine maioribus (non enim ad patriciam gentem Sulpiciorum pertinebat), patria Lanuvium fuit[1]. Uxorem primo Appiam Claudiam, deinde Aemiliam Lepidam duxit.
Sulpicius proconsul Cretae et Cyrenes circa annum 15 a.C.n. factus est. Ibi contra Garamantes feliciter pugnavit[2]. Anno 12 a.C.n. consul ordinarius creatus est. Postea fuit legatus Augusti pro praetore Galatiae et Pamphyliae, ubi inter annos 5 et 3 contra Homonadenses certavit[3] et ornamenta triumphalia meruit. Deinde proconsul Asiae et anno 2/3 fuit rector Gai Caesaris in orientem missi. Nec ideo Tiberium Rhodi tum exsulantem colere pratermisit, quod ille imperator factus in oratione funebri memorare cordi habuit[4].
Paulo post legatus Augusti pro praetore Syriam administravit. Anno 6[5] censum habuit, quod Iudaea imperio Romano addita pars provinciae Syriae facta est.[6] Hic census in evangelio Lucae commemoratum esse quidam putant[7]. Res huiusmodi in administratione Romana iamdiu fieri solebant, tunc vero Iudaeis nova erat ac paulisper eos turbavit et ad seditiones incitavit ducibus Iuda Gamalensi et Sadocco qui illo tempore 'quartam philosophiam' (nomen a Flavio Iosepho inditum ut usurpemus) docere coeperunt ː libertatis amore moti nullum dominum nisi Deum agnoscere patiebantur et ita antecessores fuere eorum qui postea zelotae appellati sunt[8]. Simul Quirinius bona Herodis Archelai ethnarchae ab Augusto abdicati vendebat et summum sacerdotium Ioazaro ademit et Anano contulit ː ita et in religiosis rebus Romani Iudaeorum domini erant[9].
Anno 20 cum Aemilia Lepida divortium fecit et eam adulterii acerrime accusavit[10]. Anno 21 obiit[11] atque publicis exsequiis Tiberii decreto honoratus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.