Proscriptio
From Wikipedia, the free encyclopedia
Proscriptio apud Romanos antiquos fuit proclamatio publice inscripta de bonis cuiusdam venditandis. Bis tamen civilibus bellis saeculi I a.C.n. proscriptiones de civibus Romanis quibusdam ad libidinem interficiendis a victoribus, postquam Romam ceperunt, factae sunt :
- Proscriptiones anno 82 a.C.n. iussu L. Sullae dictatoris rei publicae constituendae.
- Proscriptiones anno 43 a.C.n. iussu C. Caesaris Octaviani, M. Antonii et M. Aemilii Lepidi triumvirorum rei publicae constituendae consulari potestate.