From Wikipedia, the free encyclopedia
Procopius Caesariensis,[1] Graece Προκόπιος ὁ Καισαρεύς (natus Caesareae Palaestinae anno 500 vel paulo antea; mortuus 560/565 p.C.n.) fuit rerum gestarum scriptor tardae Graecitatis: dignum est maioris famae opus eius in octo libros divisum, in quo bella imperatoris Iustiniani narrat. Scripsit etiam De aedificiis et Anecdota sive Historiam arcanam.
Procopius fuit a principio advocatus et orator, sed ab anno 527 adsessor Belisarii ducis exercituum Romanorum; iuxta eum igitur in bellis Persico, Vandalico et Gothico meruit in Iberia, Africa et Italia usque ad annum fere 542, quo anno Constantinopolim reversus plagam inguinalem saevire observavit et in opere suo historico descripsit.[2] Anno 560 ad dignitatis gradum "viri illustris" ab imperatore elatus est; anno 562 praefectus urbi meruit (aut ille ipse aut alius quis eiusdem nominis).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.