Primum imperium Bulgaricum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Primum imperium Bulgaricum[1] (lingua Bulgarica vetus: ц︢рьство бл︢гарское, ts'rstvo bl'garskoe), vel fortasse primus principatus Bulgaricus, fuit mediaevalis civitas Bulgarica quae in Europa meridiorientali saeculis a septimo ad undecimum vigebat. Quod imperium anno 681 conditum est, cum variae Bulgarorum tribus, quodam Asparuch regente, ad Balcanias septentrio-orientales migrarent, ubi agnitionem eorum iuris habitandi ad meridiem versus Danubii ab Imperio Romano Orientali comparaverunt, cum proelio Onga exercitum Byzantinum a Constantino VI ductum vincerent, tribus Slavicae septem fortasse adiuvantibus. Bulgaria maxime potens a flexu fluminis Danubii ad Pontum Euxinum atque a Danapri flumine ad Mare Adriaticum extendebatur.
Civitas Bulgarica, cum dicionem in Balcania stabilisset, coniunctiones longinquas cum Byzantio coepit, aliquando benignas, aliquando malignas. Bulgaria quidem facta est praecipua Byzantii antagonista septentrionalis, unde aliquot bella insequebantur. Hae potestates etiam longinqua pacis foederisque tempora inter se habebant, insigniter per secundam obsidionem Arabicam Constantinopolis, ubi exercitus Bulgaricus obsidionem exemit atque exercitum Arabicum destruxit, irruptionem Arabicam in Europam meridio-orientalem sic prohibens. Imperium Romanum culturam Bulgaricam penitus movebat, qua pro causa Bulgaria Christianismum anno 864 rite ascivit. Chanatu Avarensi dilapso, civitas Bulgarica suam dicionem ad boreoccidentalem versus usque ad planitiem Pannoniensem extendit. Ad ultimum, Bulgari sese progressui Pechenegorum et Cumanorum feliciter opposuerunt, et decretoriam victoriam de Hungaris reportaverunt, qui vicissim perpetuo in Pannonia sese constituere debuerunt.
Simeon I, rex Bulgariae, saeculis nono exeunte decimoque ineunte exercitum Byzantinum identidem vicit, postquam imperator late appellabatur. Civitatem quam maximam amplificavit. Exercitu quidem Byzantino in proelio Anchialus? anno 917 omnino exstincto, Bulgares Constantinopolim annis 923 et 924 obsiderunt. Byzantini autem se refecerunt, annoque 1014, Basilio II Bulgaroctono imperatore, Bulgares in pugna apud Clidium commissa devicerunt. Ante annum 1018 ultima ex arcibus Bulgaricis se Imperio Byzantino dederat, et primum imperium Bulgaricum exsistere desierat. Cui secundum imperium Bulgaricum anno 1185 successerit.