Prataria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Prataria est "campus latissime patens herbisque obsitus,"[1] oecosystema quod pars biomis terrarum graminearum, savannarum, et terrarum fruticosarum temperatarum ab oecologis habetur, in similibus condita climatibus temperatis, pluvia modica, et mixtura graminum, herbarum, et fruticum, potius arbores, sunt praevalens vegetationis genus. Inter regiones terrarum graminearum sunt pampae Argentinae, Brasiliae, et Uruguaiae, cum steppis Eurasianis. Terrae usitate pratariae appellatae in America Septentrionali patere solent. Vocabulum regionem amplectitur Terrarum Humilium Interiorum Canadae, Civitatum Foederatarum, et Mexici appellatam, quae omnes Magnas Planities comprehendit, cum terris umidioribus et aliquantum collinioribus ad orientem versus iacentibus. In Civitatibus Foederatis, regio consistit in pluribus vel omnibus civitatibus Dacota Meridiana, Dacota Septentrionali, Kansia, Nebrasca, et Oclahoma, cum ingentibus civitatum Montanae, Vyominae, Colorati, Novi Mexici, Texiae, Missuriae, Iovae, Illinoesiae, Indianae, Visconsiniae, et Minnesotae occidentalis et meridianae partibus. Valles Media Californiae etiam est prataria. Pratariae Canadienses vasta Manitobae, Saskatchewaniae, et Albertae spatia comprehendunt.