![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f1/Beer_Pong_Scene.jpg/640px-Beer_Pong_Scene.jpg&w=640&q=50)
Pong cervisiale
From Wikipedia, the free encyclopedia
Pong cervisiale,[1] sive Berytus (Anglice beer pong), est ludus potatorius Americanus, qui ab turmis duobus luditur quibus ambobus sunt duo lusores, cuius ratio est pilam tenniludio mensali aptam in pocula turmae adversae cum cervisia impleta iacere.
Ludus bibendi | |
![]() Altera turma pocula sua iam ordinavit, altera adhuc ordinat. | |
Lusores | 4 (duae turmae lusorum duorum) |
---|---|
Diuturnitas praeparationis | Brevissima |
Diuturnitas ludi | 15-30 minutae |
Materiae | Mensa, pocula, pilulae |
Alcohol | Cervesia |
Pila in poculum mersa, turmae iacienti punctum tribuetur, poculum removetur, et cervisia bibenda est uno lusori e turma altera. Omnibus poculis turmae bibitis, altera vincit. Etiamsi est pila ipsa quae in cervisia immergitur, per hypallagen, est poculum quod esse "mersum" dicunt.
Ratio ludendi est simplicior, nihilominus pong cervisialium sunt varietates multae, quarum regulae maxima parte universales, sed singulas inter regiones vel domos differunt, fortasse duas domos in eodem vico. Hae appellantur regulae domesticae.
Annis recentibus, pong cervisiale fiebat ludus potatorius apud scholas et universitates Americanas gratissimus.[2]