Plutonium zwierleini
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Plutonium zwierleini est unum e maximis chilopodis ordinis Scolopendromorphorum in Europa endemicis, unumque e paucis quae hominibus nocere possunt. Nihilominus, raro relatum est, solum quidem e meridiana paeninsulae Ibericae regione et e paeninsula Italica, Sardinia, et Sicilia.[1]
P. zwierleini e Montoro Superiore Campaniae, die 20 Iunii 2014. Photographema a Valeria Balestrieri facta.
Classis : Chilopoda
Ordo : Scolopendromorpha
Familia : Plutoniumidae
Genus : Plutonium
Cavanna, 1881
Species : P. zwierleini
Ordo : Scolopendromorpha
Familia : Plutoniumidae
Genus : Plutonium
Cavanna, 1881
Species : P. zwierleini
Primae trunci appendices, ut in omnibus chilopodis, sunt par dentium pungentium, quibus animal ad praedam prehendendam et venenandam utitur. Duabus laminis denticulatis inter dentes proicientibus est parvum tuberculum in latere mesiali. Viginti crura ambulatoria in ambobus corporis lateribus adsunt.