Phaleristica (a phalera, a Graeco φάλαρα 'parvus discus, lunatus') est scientia historiae auxiliaria quae ordines, insignia, ornamenta (et eorum gradus in variis civitatibus) tractat. Scientia etiam adiuncta insignium investigat, sicut infulae et diplomata, quarum rerum historiae, sociologiae, et arti studet. Definit praeterea studium insignium et acuum pro usu hominum togatorum creatorum. Phaleristica est campus avocamenti colligendi.[1]
Origo nominis
Praemia et ornamenta antiquitus res vulgatae fuerunt, quae autem praemia militaria solum fuerunt, stipendia pro militia repraesentantia. A posterioribus ordinibus mediaevalibus et hodiernis magnopere distulerunt, quae imprimis signum sodalium in certo organizatione significaverunt, quaquam etiam fuerunt praemiis pro rebus gestis.
Vocabulum phalera formam insignium significavit quae ob militiam vel fortitudinem egregiam in acie tributa sunt; phalarae Graecae circum colles equorum primum suspensae sunt, sed, eorum momento crescente, ad pectora bellatorum translatae sunt. Deinde, mores coniuncti et nomen phalera a Romanis generatim susceptum est.
Nexus interni
- Corona civica
- Corona graminea
- Ordo saecularis
- Ordo (honor)
- Spolia opima
Notae
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.