tragoedia a Seneca Minore From Wikipedia, the free encyclopedia
Phaedra est tragoedia a Seneca anno incerto de amore infelici heroidis Phaedrae scripta: ante eum, plures poetae idem argumentum tractaverant, Euripides (bis), Sophocles, Lycophron Ovidiusque in Heroidibus suis. Fortasse etiam alii quorum nomina perierunt.
E prioribus tragoediis hodie Euripideus Hippolytus tantum legi potest, qui coronatus dicitur ut ab Hippolyto priore ab eodem auctore composito et velato (graece kaluptomeno) dicto distinguatur, qui Atheniensibus displicuerat ob nimiam morum audaciam et hodie deperditus est. In multis locis tragoedia Senecana ab Hippolyto coronato valde discrepat : itaque iam a septimo decimo saeculo multi eruditi homines putaverunt Senecam Hyppolytum velatum imitatum esse, qui etiam fons praecipuus Ovidii fuisse creditur[1]. Quod tamen probari non potest quia alias fabulas hodie deperditas sequi potuit, ut Sophocleam, vel etiam, ut saepe fit, plures contaminasse.
Argumentum e mythologia Graeca sumptum est : Phaedra incesto amore privignum suum Hippolytum deperit. Dum maritus Theseus apud Inferos cum Pirithoo moratur (et sperat illa quidem non rediturum) amorem suum Hippolyto detegit. At ille adulescens mulieribus inimicus et Dianae devotus eam contumeliose indignanterque repellit. Cum Theseus Athenas redit Phaedra ultro Hippolytum apud patrem accusat tamquam vim sibi intulisset. Theseus iratus mortem filii inconsulte a patre Poseidone impetrat. Hippolytus dilaceratur dum monstro marino territi equi eum curru eiectum sed loris ligatum per saltus trahunt. Tum super reliquias corporis amati sese ipsa interficit Phaedra.
Personae huius fabulae sunt hi :
Hippolytus adulescens fortis et castus est : ad puram vitam nititur, Dianae deae devotus. Nihilominus durior videtur : ter "Miserere" exclamat Phaedra. At misereri nescit Hippolytus : etiam superbus dici potest, quod iram cum ceterorum deorum movere potuit, tum spretae Veneris. In primis nimium odium feminarum morbus quidam nobis videtur, cuius rationem et ipse reddere nequit :
Qui mores a ceteris personis generi Amazonio attribuuntur.
Non aperte mala ut Medea est Phaedra: decoris et honesti memor, cum infesta Venere luctatur ac libidinem suam ipsa damnat :
Sed blanda spes (de morte Thesei, privigni feritatem mitigari posse...) eam ad peccatum semper retrahit : tum excusationes in fato generis sui vel in Theseo infido quaerit. A nutrice primo, mox etiam inopinato mariti reditu ad scelus falsae accusationis ducitur. Nonnulli in peius interpretati sunt : credunt tertio actu ineunte dolorem eam fingere, ut Theseum praepararet ad praemeditatam accusationem : nihil tamen in textu Senecae hanc vel illam interpretationem malle cogit. Ambigua persona usque ad finem remanet : nescimus enim utrum paenitentia magis an desiderio lacerati corporis Hippolyti, cui (ultimum donum) crines suos obtulit, sese interficiat. Ipsa sic loquitur :
Nutrix est devota dominae suae. Primo velut stoicus magister recta et honesta praecipit. Cum vero Phaedra vult mori tum alumnae socia fit : ipsa Hippolytum corrumpere temptat, sponte sua eum de incesta vi accusat, ne Phaedrae fama laederetur. Si sapientia est semper eadem velle et semper eadem nolle, longe quidem a sapientia abest. Nihilominus etiam cum corrumpit philosophari videtur et celeberrimo praecepto stoico perverse utitur :
Nec tamen ei contigit Phaedram a morte prohibere.
In prologo Hippolytus laetis hortationibus comites venatores diversis itineribus per fines Atticos dimittit (versus 1-84, pars cantata). Prima scaena sequitur longa disputatio inter Phaedram amore in privignum nefando indomitoque sese victam confitentem et nutricem omnibus modis repugnantem atque famam pudoremque invocantem. Postremo Phaedra manus dat atque se interficere constituit ; tum nutrix miserata sententiam mutat et rem sese suscepturam pollicetur (85-270). Deinde chorus omnipotentiam dei Cupidinis celebrat, exemplis vel ex mythologia vel ex natura rerum sumptis (270-357, pars lyrica).
Actus II scaena 1 : a choro interrogata nutrix Phaedram malo insanabili consumptam describit (358-386). Secunda scaena Phaedra ipsa apparet in toro reclinis atque delirat : vult enim habitum Amazonis induere, ut matri Hippolyti similis fieret (387-405). Scaena 3 : Nutrix ad aram deae Artemidem/Dianam precationibus placare conatur (406-423). Scaena 4 : Hippolytus Dianae venerandae gratia eodem venit. Nutrix eum ad libidines adulescentibus idoneas vitamque laetiorem et urbanam, feritate omissa, hortari aggreditur. Contra Hippolytus silvas et solitudinem laudat, tamquam imaginem aureae aetatis. In fine omnes mulieres sibi odio esse adfirmat atque Medeae, Thesei novercae, similes (424-588). Tum Phaedra advenit, et, aestu adfectuum victa, humum labitur, ab Hippolyto amplexu retenta. Spe fallaci mota amorem suum paulatim per ambages detegit. Cum intelligit Hippolytus, diris imprecationibus additis, eam interficere vult. Ipsa tamen Phaedra manu privigni mori cupiente, sententiam mutat atque ense relicto fugit (scaena 5 : 589-719). Dum Phaedra sine sensu humi iacet, nutrix Athenienses magnis clamoribus auxilio vocat, tamquam Hippolytus morte oblata stuprum ab alumna sua exegisset (720-735). Sequitur pars lyrica : chorus pulchritudinem Hippolyti laudat, mox de caduca fragilitate formosorum corporum et de periculis formosis imminentibus cantat (736-834).
Actus III : Theseo ex Inferis reduci trepida nutrix nuntiat Phaedram sese necare destinasse (835-863). A marito interrogata primo silet, mox tamen, Theseo audiendae veritatis cupido nutricem torqueri iubente, Hippolytum impudicae violentiae accusat. Theseus autem tribus votis a patre Poseidone donatus erat, quorum votorum deo favente compos fieret. Tum, ense filii cognito, furens tertio et ultimo voto utitur ad necem Hippolyti poscendam (835-958). Chorus philosophicam quaestionem proponit : cur magnus deus, qui tam diligenter mundi ordinem dispensat, ita neglegens hominum est ut neque bonis succurrat neque malos puniat ? (959-990)
Actus quartus : nuntius lugens Hippolyti mortem Theseo per omnes horrendos numeros ordine refert nec ulla atrocitas lectori (vel spectatori) remittitur (991-1123). Tum chorus locum communem tragicorum poetarum explicat : deorum fulmen reges vel celsos homines ferit, dum mediocritas humilium tuta remanet (1123-1155).
Actus quintus : insana ob dolorem, super ipsas aegre collectas reliquias corporis Hippolyti, Phaedra veritatem confitetur atque, amorem suum ad Inferos secutura, se ipsa ferro transigit. Fabula cum lamentationibus Thesei et filii funere peragitur.
Qui stoice interpretantur dicunt omnes personas huius fabulae, quamvis ad honesta nitentes, nec fortes nec intelligentes satis mundi ordinis esse ut peccata et mala consilia vitare possint, quia sapientia carent. Etenim libidinibus frena imponere nesciunt. At quae stoica eis videntur, eadem apud Euripidem saepe iam leguntur, qui stoicus non erat. Certe insigne est longum iter heroidis, iam a prima scaena inchoatum, ad mortem voluntariam quae labem animi elueret.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.