Petrus de Castro Novo
From Wikipedia, the free encyclopedia
Petrus de Castro Novo,[1] qui ab oppido Francogallice Castelnau-le-Lez nuncupatum cognominatur, fuit ab anno 1202 abbatiae Fontis Frigidi monachus et ab anno 1203 legatus pontificalis contra haeresem Catharorum una cum monacho Radulpho institutus; quibus ab anno proximo praepositus est Arnoldus Amalricus Cisterciensis abbas ... Illi mense Decembri anni 1206 iuxta Montepessulano invenerunt Didacum Oxomensem episcopum nuper ab apostolico sede reditum. Inde omnes, una cum Dominico Iacobi contubernio, praedicationem ad Catharos susceperunt (an Innocentius haec praevidisset non liquet).
Obitus: 15 Ianuarii 1208; Villa Sancti Aegidii
Patria: Francia
Memoria
Die 14 Ianuarii 1208[2] ad ripam fluminis Rhodani a duobus equitibus necatus est. Interfectores, si commentario legati Milonis et bullae pontificali credimus, postea ut amici a Raimundo comite Tolosano et a Guillelmo Porcelleto Arelatensi domino recepti sunt.[3] Ab hoc crimine oritur Expeditio sacra in Albigenses a papa Innocentii III missa.