![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/ca/Triumphus_Pacis.jpg/640px-Triumphus_Pacis.jpg&w=640&q=50)
Pax Westphalica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Pax Westphalica (etiam Pax Germanica appellata[1]) 24° Octobris anno 1648° facta est inter Caesarem Imperii Romani Sacri Ferdinandum III et Franciam et Sueciam. Pax evenit e colloquiis Monasterii et Osnabrugae habitis. Pax universalis a pactione crearetur et bella praecipue bellum tricennale finirentur.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/ca/Triumphus_Pacis.jpg/640px-Triumphus_Pacis.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/cb/RathausM%C3%BCnster.jpg/640px-RathausM%C3%BCnster.jpg)
Pax duas partes vel instrumenta habebat Instrumentum Pacis Monasteriensis et Instrumentum Pacis Osnabrugensis.
Inter alia constitutum est in pacis pacto quod sententia celebri de maiestate dicitur: cuius regio eius religio. Omnes cives confessionem ducis accipere debebant nisi emigrare voluerint. Quamobrem in Bavaria exempli gratia multi catholici sunt et in terris pristinae Borussiae multi confessionis Augustanae.