Pax Augustana
From Wikipedia, the free encyclopedia
Pax Augustana[1] fuit pactum pacis inter status Imperii? et Ferdinandum I imperatorem, qui ad Caroli V fratris vicem egit,[2] die 25 Septembris anni 1555 sanctum, iis, qui Confessioni Augustanae adhaerebant, lege imperii pacem et patrimonium certo affirmans.
Protestantes principes Germani anno 1531 Foedus Smalcaldicum inierant; pluries autem in acie a Carolo V imperatore victi Interim Augustanum accipere coacti sunt. Cum Mauritius, dux Saxoniae, ab imperatoris partibus ad Protestantes transiisset, bellum inter Catholicos et Protestantes renovatum atque imperator a? Germania fugatus est.
Interea Ferdinandus I cum civitatibus imperialibus? anno 1552 Bataviae Bavariae indutias, anno 1555 Pacem Augustanam agitabat.
Pace Augustana, bellum domesticum in Germania ad tempus (usque ad Bellum tricennale) terminatum est. Secundum formulam ācuius regio, eius religioā principibus inde licebat pro suo territorio suisque subiectis religionem deligere. Incolis minime ius religionis libere eligendi, sed tantum ius emigrandi concessum est. Specimen imperii Christiani universalis submotum, potestas imperatoris una cum Imperio Romano Sacro infirmatum est.