From Wikipedia, the free encyclopedia
Paulus Andreae filius Fedotov (Russice Павел Андреевич Федотов, tr. Pavel Andreevič Fedotov; Moscuae natus die 22 Iunii[1] 1815, Petropoli mortuus die 14 Novembris[2] 1852) fuit pictor Russicus, conditor realismi critici in arte pingendi Russica.
Memoria
Ab annis suis iuvenis munus militare fungens, praefectus militum minor factus, sua voluntate arte pingendi studere et tempore a munere sua principali non occupato picturas creare incepit. Postquam Nicolaus I, Russiae imperator, unam e picturis Pauli Fedotov visit, permissionem eo dedit ut munus militare linquat et se arte pingendi dedicet, stipendio utens. Quum stipendium illud satis parvum fuit, Fedotov inspiratus dimissionem obtinuit et se arte dedicavit, initio vitam militarem et dein plerumque vitam cotidianam pingens (etiam nonnumquam versus picturas eius explanantes fecit). Gradatim factus est pictor satis clarus, et anno 1848 titulum academici artis pingendi ab Academia Artium Petropolitana obtinuit. Problemata tamen habuit cum censura Imperii Russici. Tenero anno 1852 dementivit et nonnullos menses post in dementium valetudinario obiit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.