familia From Wikipedia, the free encyclopedia
Palaeologi (Graece Παλαιολόγοι) fuerunt domus Graeca et Romaea, quae ad nobilitatem emerserunt et deinde ultima domus regnatrix Imperii Romani Orientalis fuerunt.
Domus a duce exercitus Nicephoro Palaeologo et filio eius Georgio condita, summam dignitatem attinuit propter matrimonia cum domibus Duca et Comneno facta. Post quartam expeditionem sacram aliqui Palaeologi in vicinum imperium Nicaeanum fugerunt, ubi Michael VIII Palaeologus consors imperii anno 1259 factus, Constantinopolin recepit, et anno 1261 solus imperii orientalis imperator coronatus est.[1]
Proles eius imperium rexerunt usque ad expugnationem Constantinopolis die 29 Maii 1452 a Turcis Ottomanicis factam. Diuturnissima fuit imperii Romani orientalis domus regnatrix. Et multo postea aliqui Palaeologi praeclari in societate Ottomanica manserunt. Pars Palaeologorum marchiones Montis Ferrati in Italia facta est et deinde matrimonio cum Gonzagis, ducibus Mantunais, coniuncta est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.