Ota Benga
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ota Benga (circa 1883 natus[2]; mortuus 20 Martii 1916) fuit pygmaeus Mbutiensis Congensis qui in expositione anthropologica in Expositione Emptionis Ludovicianae Sancti Ludovici in urbe anno 1904, et in vivario humano anno 1906 in Vivario Bronxensi exhibitus innotuit. Iuvenis emptus erat de mercatore servorum a Samuele Phillips Verner, exploratore qui Africanos pro expositione venabatur.[3] Iter cum Verner ad Civitates Foederatas fecit. Apud Vivarium Bronxense, Benga loco libere utebatur antequam et postquam in Domu Simiarum vivarii exhibitus est.
Expositione Sancti Ludovici terminato, Benga cum Verner in Africam navigavit, sed in Civitatibus Foederatis, plerumque in Virginia, vivebat. Animo autem demisso, sclopeto surrepto mortem sibi conscivit anno 1916, anno aetatis suae tricesimo secundo.[4]