Orfeo ed Euridice
From Wikipedia, the free encyclopedia
Orfeo ed Euridice (Francice Orphée et Eurydice) est opera in actibus tribus de mytho Orphei et Eurydice tractans, a Christophoro Willibaldo Gluck apud libellum Ranieri de' Calzabigi composita. In genus azione teatrale, quod operas de rebus mythologicis choros et saltationes habentis, comprehendit, usitate digeritur.[1] Artificium primum Vindobonae die 5 Octobris 1762 peractum est. Orfeo ed Euridice est prima ex "operarum correctionis," quibus in loco argumentorum abstrusiorum et musicae involutissimae operae seriae "simplicitatem nobilem" in musica et dramate substituere conatus est.[2]
Haec opera, omnium conatuum Gluckianorum, populo est gratissima,[2] atque una ex eis quae operas Germanas insequentis maxime moverunt. Inter operas quibus sunt variationes eius argumenti—praecipue subterraneus liberandi cursus, quo heroi animi motus modulari vel celare opus est—sunt Tibia magica Volfgangi Amadei Mozart, Fidelio Ludovici van Beethoven, et Das Rheingold Ricardi Wagner.
Orfeo ed Euridice, quamquam opera apud libellum Italianum primum imposita, genus operae Francicae multum repetit, praecipue in usu recitatorii adiuncti et in generali sollertiae vocalis absentia. Annos quidem duodecim post primam perfunctionem, Gluck operam ad accommodandos gustatus spectatorum Lutetiensium in Académie Royale de Musique apud libellum Petri Ludovici Moline retractavit. Huic retractationi nomen Orphée et Eurydice datum est, et mutationes generum vocis et orchestrationis effectae sunt.