![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/4/47/Oliver_Wendell_Holmes_Jr_circa_1930.jpg/640px-Oliver_Wendell_Holmes_Jr_circa_1930.jpg&w=640&q=50)
Oliver Wendell Holmes (filius)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Oliver Wendell Holmes (8 Martii 1841ā6 Martii 1935) fuit iurisconsultus Americanus qui Iudex Consociatus Iudicii Maximi Civitatum Foederatarum ab 1902 ad 1932, et Iudex Maximus Civitatum Foederatarum a Ianuario ad Februarium 1930 agens meruit. Pro ministerio diuturno, opinionibus pressis et sententiosi, atque observantia decretorum legum latorum electorum notus, unus fuit ex iudicibus Iudicii Maximi latissimis citatis, praecipue ob eius opinionem "periculum clarum et praesens," pro iudicio unanimo in re Schenck v. Civitates Foederatas (1919) edito, et est unus ex auctoritate gravissimis ex Americanis iuris communis iudicibus, multo honoratus vivus in Magna Britannia et Civitatibus Foederatis. Iudicio abiit post annos 90 et dies 309 natus, qua re fuit veterrimus iudex in historia Iudicii Maximi. Etiam iudex maximus meruit Iudicii Maximi Massachusettae, et Weldianus iurisprudentiae professor in Schola Iurisprudentiae Harvardiana fuit, cuius alumnus erat.
![Oliver Wendell Holmes (filius): imago](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/4/47/Oliver_Wendell_Holmes_Jr_circa_1930.jpg/640px-Oliver_Wendell_Holmes_Jr_circa_1930.jpg)
![Oliver Wendell Holmes (filius): subscriptio](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/81/Oliver_Wendell_Holmes_Jr_signature.svg/150px-Oliver_Wendell_Holmes_Jr_signature.svg.png)
Obitus: 6 Martii 1935; Vasingtonia
Patria: Civitates Foederatae Americae
Familia
Memoria
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/6/6a/Oliver_wendell_holmes_jr.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/ec/Freedom_of_speech_in_war_times.djvu/page6-640px-Freedom_of_speech_in_war_times.djvu.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1c/Stamp_US_1968_15c_Holmes.jpg/320px-Stamp_US_1968_15c_Holmes.jpg)
Holmes, magnopere motus a sua experientiis cum miles in Bello Civili Americano mereret, cogitationem legitimam Americanam ad realismum legitimum impellere adiuvit, ut in suo aphorismo summatim describitur: "Vita iurisprudentiae non logica, sed experientia fuit."[1][2] Generi scepticismi moralis favit, ac doctrinae iuris maturalis adversatus est, significantem in iurisprudentia Americana mutationem notans. Scripsit in uno ex notissimis decretis, sua dissentione in re Abrams v. United States (1919), Constitutionem Civitatum Foederatarum esse "experimentum, ut omnis vita experimentum est," [3] et credidit ex eo "debemus vigilantes in aeternum conatibus ad circumscribendas opiniones expressas quas fastidimus et credimus mortiferas esse."[4][5] Semper cum iudex Iudicii Maximi merebat, ad quod a Praeside Theodoro Roosevelt creatus est, conatibus favit ad instituendas ordinationes oeconomicas et latam libertatem loquendi suasit sub Prima Emendatio Constitutionis Civitatum Foedetarum. Ob has positiones, cum eius personalitate distincta et stilo scribendi, populo gratus homo praestabilis factus est, praecipue inter progressivos Americanos,[6] contra suam acerbitatem atram et quamquam repugnavit quibus de republica sentiebant.[7] Eius iurisprudentia multum cogitationis legitimae Americanae movit, non exclusis consensu iurisprudentiae qui regulantis Negotium Novum leges sustinet, scholisque auctoritate gravibus pragmatismi, studiorum legitimorum criticorum, et iuris et oeconomicae. Fuit unus ex paucissimis iudicibus iudicii maximi qui eruditus habetur; The Journal of Legal Studies eum agnovit unum ex tribus citatissimis saeculi vicensimi eruditis legitimis.[8]