From Wikipedia, the free encyclopedia
Norilium[1] (Russice Noril'sk) est urbs in Territorio Crasnoiarensi Russiae, prope Circulum Arcticum sita.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
A flumine Norilka et a montibus Norilensibus nomen habet. Flumen autem et montes sic appellabantur, cum saeculo XVII venatores et exploratores Russi e Mangasea, quae tum florebat, in regione Taimyrensi frequentabant, atque in his montibus cuprum effodiebant. Fine saeculi XVII Mangaseae regio a Russis relicta est. Anno 1921 expeditio Nicolai Urvantsev, quae carbonem fossilem et multa metalla invenit, loco Norilii casam ligneam construxit, quae adhuc servatur. Anno 1935 fabrica metalleutices aedificata est. Niccolum hodie est fodinarum et fabricarum Norilii productum gravissimum. Anno 1951 alio loco urbs est translata et renovata. Omnia illis annis a captivis Gulagiae aedificabantur, qui anno 1953 rebellionem in historia Gulagiae maximam faciunt. Eodem anno Norilium in numerum urbium inclusum est. Anno 1966 nova magna vena niccoli (Oktiabr'skoe) inventa est et nova fabrica constructa.
Ferriviam habet suam cum reti ferriviarum Russiae non coniunctam, quae a fodinis Norilensibus ad portum Dudinkae agit. 333 chiliometra ferrivia habet. Anno 1935 aedificata est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.