Necronomicon
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Necronomica (Graece τὰ Νεκρονομικά) sunt libri ficticii artis magicae, de quibus Huardus Philippius Lovecraft, scriptor Americanus, in fabulis suis mentionem facit, quae attinent ad Cthulhu Mythos. Primum libri mentio facta est in fabula anno 1924 edita, cui index est "Canis" (Anglice The Hound)[1].
Haec est pagina de Cthulhui Mythis. Si vis, collabora nobiscum apud Porta:Lovecraft. |
In fabula Lovecraftis, quae vocitatur "Historia Necronomicon" (1927), narratur Abdullam Hazredum, poetam Arabum vesanum, anno 730 Necronomicon libros composuisse, quibus index Arabus est Kitab Al Azif.
Ibn Khallikan, saeculo XII vitae rerumque gestarum scriptor, fert clara luce eum a belua aciem fugiente correptum esse et horribili modo devoratum coram multitudine spectatorum pavescenti.
In Necronomicon libris multa de deis antiquissimis sinistrisque enarrantur, modis quibus illi invocentur et generibus non humanis ante humanam memoriam exsistentibus.
A.D. 950, Theodorus Philetas Constantinopolitanus librum "Azif" clam in linguam Graecam convertit. Haec versio Graeca impulit quosdam ut conarentur opera terribilia. Quamobrem Patriarcha Michael librum denique interdixit et curavit ut exemplaria comburerentur. Manuscriptum Graecum inter annos 1500 et 1550 in Italia editum est.
A.D. 1228 in Media Aetate Olaus Wormius in sermonem Latinum Necronomicon libros vertit. Versio Latina bis edita est: editio princeps in saeculo XV typis gothicis expressa est in Germania, secunda autem, fortasse Hispanica, in saeculo XVII. Brevi postea opus et Latinum et Graecum a Gregorio IX Pontifice A.D. 1232 prohibitum est. De exemplis Latinis constat unum saeculi XV sub clavi esse in Museo Britannico, alterum saeculi XVII Lutetiae Parisiorum in Bibliotheca Publica. Editio saeculi XVII in Bibliotheca Widener Cantabrigiae Novanglorum est et altera in Bibliotheca Miskatonicensi Arkhamiae et altera dein in Bibliotheca Universitatis Bonaëropolis.
Versio Anglica Ioannis Deae numquam typis expressa est et tantum fragmenta manent ex codice autographo.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.