From Wikipedia, the free encyclopedia
Naja haje est species serpentium venenatarum familiae Elapidarum, quae in Africa Septentrionali Mediaque habitat. Creditur eadem esse quae aspis (Graece ἀσπίς) antiqua.[1]
Gaius Plinius Secundus in Naturali historia plura de aspidibus dicit, ut in locis sequentibus:
vulgatum est […] colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si confestim partes contactae amputentur.[2]
[…]
de aspide miraculum Phylarcho reddatur. is enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in Aegypto aleretur adsidue enixa catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudinem cibi intellexisse culpam et necem intulisse catulo nec postea in tectum id reversam.[3]
[…]
Aspides percussos torpore et somno necant, omnium serpentium minime sanabiles. sed venenum earum, si sanguinem attigit aut recens vulnus, statim interemit; si inveteratum ulcus, tardius. de cetero potum quantalibet copia non nocet, non enim est tabifica vis; itaque occisa morsu earum animalia cibis innoxia sunt. cunctarer in proferendo ex iis remedio, ni M. Varro LXXXIII vitae anno prodidisset aspidum ictus efficacissime sanari hausta a percussis ipsorum urina.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.