Motus Nuyoricanus[1] (Anglice Nuyorican Movement, portmanteau a New York + Puerto Rican)[2] est motus culturalis et intellectualis poetas, scriptores, musicos, artificesque amplectens, quibus sunt maiores ex Portu Rico, et qui in aut prope Urbem Novum Eboracum habitant, et Nuyoricani se appellant atque appellantur.[3] Ortus est annis 1960 exeuntibus et 1970 in viciniis Loisaida, Harlem Orientale, Williamsburg, et Bronx Meridianum modus experientiae Portus Divitis in Civitatibus Foederatis confirmandae, praecipue pro pauperibus et operariis qui marginalizationem?, ostracismum,? et discriminationem patiebantur. Vocabulum Nuyoricanus primum pro contumelia adhibebatur, donec Michael Algarín et alii artifices magni momenti id repoposcerent, eiusque significationem penitus mutavit. Organizationes culturales magni momenti sunt Nuyorican Poets Café et CHARAS/El Bohio in Latere Orientali Inferiori ac Puerto Rican Traveling Theater, Agüeybaná Bookstore, Pinacotheca Mixta, Sedes Culturalis Clemente Soto Vélez, El Museo del Barrio, et El Maestro. Inter proximam axium culturalium Nuyoricanorum aetatem sunt PRdream.com et Camaradas El Barrio in Harlemo Hispanico siti. Inter sociales et civicas eorum locorum annis 1960 exeuntibus et 1970 ineuntibus res gemellas sunt Young Lords et ASPIRA.

Thumb
Nuyorican Poets Café.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.