Mosarabes
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mosarabes[1] (-um, m. pl), vel Mixtarabes,[2] vel Muzarabici,[3] (ex verbo Arabico musta`rab مستعرب 'ille qui simul arabus est'), est nomen datum Medio Aevo Hispanico gentibus duabus:
- Gentes Christianae, ex Romanis et Visigothis ortae, quae post incursionem Arabicam in Hispaniam anni 711 sub imperio Maurorum vixerunt, simul molliti. Vixerunt hi inter saecula VIII et X, et erant pars maxima populi in Hispania. Linguam latinam colebant.
- Christiani illi qui modo Mochametanorum vivebant: habitu, vestimentis, lingua et consuetidinibus.
Mosarabes quoque linguam propriam habebant, quae una ex linguis Romanicis erat, sed multa verba Arabica tenuit. Simile ob eos liturgia Hispanica Visigothorum preservata fuit.