Moles Trium Angustiarum[1] (Sinice 長江三峽大壩[2]; pinyinChángjiāng Sānxiá Dàbà) est moleshydroelectrica in flumine Caeruleo prope oppidumSandouping, in districtu Yilingpraefecturae urbanaeYichang, in Sinarum provincia Hubeiaedificata. Quae moles, quod ad capacitatem attinet, maxima orbis terrarum est, sed secunda a mole Itaipu quod ad annuam generationem electricitatis spectat. Aedificium iam anno 2006 confectum est. Moles Trium Angustiarum a mense Maio 2012 ab omni parte suo officio rite fungebatur, elevatore navium excepto, qui anno 2015 aperietur.
Moles Trium Angustiarum Changjiang Sanxia Daba
Molis collocatio in Serica
Praeter electricitatem generatam, moles facultatem navigiorum Fluminis Caerulei auget casusque inundationum omnis regionis inter Yichang et fluminis ostia iacentis minuit, aquis antea superfluentes iam a mole retentis. Gubernatio Sinica propositum historicas res prosperas artis ingeniariae atque evolutionis socialis et oeconomicae habet, praecipue propter inventum magnarum generatorum novissimorum, et deminutionem emissionum gasiorum thermocepicorum. Sitús autem archaeologicos et culturae inundavit et hominum fere 1.3 millionum loco movere coegit, atque plures oecologiae commutationes efficit, inter quas auctius terrae lapsuum periculum et specierum fluviatilium exstinctionem.